Hľadaný výraz: Lk 23,39-43, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: “ Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos! ”. 40 Respondens autem alter increpabat illum dicens: “ Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? 41 Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit ”. 42 Et dicebat: “ Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum ”. 43 Et dixit illi: “ Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso ”.

1

mail   print   facebook   twitter